song lyrics Carmina Burana lyrics
1. Fortuna Imperatrix Mundi O Fortuna O Fortuna velut luna statu variabilis, semper crescis aut decrescis; vita detestabilis nunc obdurat et tunc curat ludo mentis aciem, egestatem, potestatem dissolvit ut glaciem.
Sors immanis et inanis, rota tu volubilis, status malus, vana salus semper dissolubilis, obumbrata et velata michi quoque niteris; nunc per ludum dorsum nudum fero tui sceleris.
Sors salutis et virtutis michi nunc contraria, est affectus et defectus semper in angaria. Hac in hora sine mora corde pulsum tangite; quod per sortem sternit fortem, mecum omnes plangite!
2. Fortune plango vulnera Fortune plango vulnera stillantibus ocellis quod sua michi munera subtrahit rebellis. Verum est, quod legitur, fronte capillata, sed plerumque sequitur Occasio calvata.
In Fortune solio sederam elatus, prosperitatis vario flore coronatus; quicquid enim florui felix et beatus, nunc a summo corrui gloria privatus.
Fortune rota volvitur: descendo minoratus; alter in altum tollitur; nimis exaltatus rex sedet in vertice - caveat ruinam! nam sub axe legimus Hecubam reginam.
PRIMO VERE 3 Veris leta facies Veris leta facies mundo propinatur, hiemalis acies victa iam fugatur, in vestitu vario Flora principatur, nemorum dulcisono que cantu celebratur. Ah!
Flore fusus gremio Phebus novo more risum dat, hac vario iam stipate flore. Zephyrus nectareo spirans in odore. Certatim pro bravio curramus in amore. Ah!
Cytharizat cantico dulcis Philomena, flore rident vario prata iam serena, salit cetus avium silve per amena, chorus promit virgin siam gaudia millena. Ah!
4 Omnia sol temperat Omnia sol temperat purus et subtilis, novo mundo reserat faciem Aprilis, ad amorem properat animus herilis et iocundis imperat deus puerilis.
Rerum tanta novitas in solemni vere et veris auctoritas jubet nos gaudere; vias prebet solitas, et in tuo vere fides est et probitas tuum retinere.
Ama me fideliter, fidem meam noto: de corde totaliter et ex mente tota sum presentialiter absens in remota, quisquis amat taliter, volvitur in rota.
5 Ecce gratum Ecce gratum et optatum Ver reducit gaudia, purpuratum floret pratum, Sol serenat omnia. Iamiam cedant tristia! Estas redit, nunc recedit Hyemis sevitia. Ah!
Iam liquescit et decrescit grando, nix et cetera; bruma fugit, et iam sugit Ver Estatis ubera; illi mens est misera, qui nec vivit, nec lascivit sub Estatis dextera.
Gloriantur et letantur in melle dulcedinis, nessqui conantur, ut utantur premio Cupidinis: simus jussu Cypridis gloriantes et letantes pares esse Paridis.
Uf dem anger 6. Tanz 7. Floret silva nobilis Floret silva nobilis floribus et foliis. Ubi est antiquus meus amicus? Hinc equitavit, eia, quis me amabit?
Floret silva undique, nah min gesellen ist mir we. Gruonet der walt allenthalben, wa ist min geselle alse lange? Der ist geriten hinnen, o wi, wer sol mich minnen?
8. Chramer, gip die varwe mir Chramer, gip die varwe mir, die min wengel roete, damit ich die jungen man an ir dank der minnenliebe noete.
Seht mich an, jungen man! lat mich iu gevallen!
Minnet, tugentliche man, minnecliche frouwen! minne tuot iu hoch gemout unde lat iuch in hohen eren schouwen
Seht mich an jungen man! lat mich iu gevallen!
Wol dir, werit, daz du bist freudenriche! ich will dir sin undertan durch din liebe immer sicherliche.
Seht mich an, jungen man! lat mich iu gevallen!
9. Reie Swaz hie gat umbe Swaz hie gat umbe, daz sint alles megede, die wellent an man allen disen sumer gan! Ah! Sla!
Chume, chum, geselle min Chume, chum, geselle min, ih enbite harte din, ih enbite harte din, chume, chum, geselle min. Suzer rosenvarwer munt, chum un mache mich gesunt chum un mache mich gesunt, suzer rosenvarwer munt
Swaz hie gat umbe Swaz hie gat umbe, daz sint alles megede, die wellent an man allen disen sumer gan!
10. Were diu werlt alle min Were diu werlt alle min von deme mere unze an den Rin des wolt ih mih darben, daz diu chunegin von Engellant lege an minen armen.
IN TABERNA 11. Estuans interius Estuans interius ira vehementi in amaritudine loquor mee menti: factus de materia, cinis elementi similis sum folio, de quo ludunt venti.
Cum sit enim proprium viro sapienti supra petram ponere sedem fundamenti, stultus ego comparor fluvio labenti, sub eodem tramite nunquam permanenti.
Feror ego veluti sine nauta navis, ut per vias aeris vaga fertur avis; non me tenent vincula, non me tenet clavis, quero mihi similes et adiungor pravis.
Mihi cordis gravitas res videtur gravis; iocis est amabilis dulciorque favis; quicquid Venus imperat, labor est suavis, que nunquam in cordibus habitat ignavis.
Via lata gradior more iuventutis inplicor et vitiis immemor virtutis, voluptatis avidus magis quam salutis, mortuus in anima curam gero cutis.
12. Cignus ustus cantat Olim lacus colueram, olim pulcher extiteram, dum cignus ego fueram.
Miser, miser! modo niger et ustus fortiter!
Girat, regirat garcifer; me rogus urit fortiter; propinat me nunc dapifer,
Miser, miser! modo niger et ustus fortiter!
Nunc in scutella iaceo, et volitare nequeo dentes frendentes video:
Miser, miser! modo niger et ustus fortiter!
13. Ego sum abbas Ego sum abbas Cucaniensis consilium meum est cum bibulis, et in secta Decii voluntas mea est,
et qui mane me quesierit in taberna,
post vesperam nudus egredietur, et sic denudatus veste clamabit: Wafna, wafna! quid fecisti sors turpassi Nostre vite gaudia abstulisti omnia!
14. In taberna quando sumus In taberna quando sumus non curamus quid sit humus, sed ad ludum properamus, cui semper insudamus. Quid agatur in taberna ubi nummus est pincerna, hoc est opus ut queratur, si quid loquar, audiatur.
Quidam ludunt, quidam bibunt, quidam indiscrete vivunt. Sed in ludo qui morantur, ex his quidam denudantur quidam ibi vestiuntur, quidam saccis induuntur. Ibi nullus timet mortem sed pro Baccho mittunt sortem:
Primo pro nummata vini, ex hac bibunt libertini; semel bibunt pro captivis, post hec bibunt ter pro vivis, quater pro Christianis cunctis quinquies pro fidelibus defunctis, sexies pro sororibus vanis, septies pro militibus silvanis.
Octies pro fratribus perversis, nonies pro monachis dispersis, decies pro navigantibus undecies pro discordaniibus, duodecies pro penitentibus, tredecies pro iter agentibus. Tam pro papa quam pro rege bibunt omnes sine lege.
Bibit hera, bibit herus, bibit miles, bibit clerus, bibit ille, bibit illa, bibit servis cum ancilla, bibit velox, bibit piger, bibit albus, bibit niger, bibit constans, bibit vagus bibit rudis, bibit magnus.
Bibit pauper et egrotus, bibit exul et ignotus, bibit puer, bibit canus, bibit presul et decanus, bibit soror, bibit frater, bibit anus, bibit mater, bibit ista, bibit ille, bibunt centum, bibunt mille.
Parum sexcente nummate durant, cum immoderate bibunt omnes sine meta. Quamvis bibant mente leta, sic nos rodunt omnes gentes et sic erimus egentes. Qui nos rodunt confundantur et cum iustis non scribantur. Io io io io io io io io!
III. COUR D AMOURS 15. Amor volat undique Amor volat undique, captus est libidine. Iuvenes, iuvencule coniunguntur merito. Siqua sine socio, caret omni gaudio; tenet noctis infima sub intimo cordis in custodia: fit res amarissima.
16. Dies, nox et omnia Dies, nox et omnia michi sunt contraria; virginum colloquia me fay planszer, oy suvenz suspirer, plu me fay temer.
O sodales, ludite, vos qui scitis dicite michi mesto parcite, grand ey dolur, attamen consulite per voster honur.
Tua pulchra facies me fay planszer milies, pectus habet glacies. A remender statim vivus fierem per un baser.
17. Stetit puella Stetit puella rufa tunica; si quis eam tetigit, tunica crepuit. Eia.
Stetit puella tamquam rosula; facie splenduit, os eius fioruit. Eia! 18. Circa mea pectora Circa mea pectora multa sunt suspiria de tua pulchritudine, que me ledunt misere. Ah!
Mandaliet, Mandaliet min geselle chumet niet.
Tui lucent oculi sicut solis radii, sicut splendor fulguris lucem donat tenebris. Ah!
Mandaliet Mandaliet, min geselle chumet niet.
Vellet deus, vallent dii quod mente proposui: ut eius virginea reserassem vincula. Ah!
Mandaliet, Mandaliet, min geselle chumet niet.
91. Si puer cum puellula Si puer cum puellula moraretur in cellula, felix coniunctio. Amore suscrescente pariter e medio avulso procul tedio, fit ludus ineffabilis membris, lacertis, labii
20.Veni, veni, venias Veni, veni, venias Veni, veni, venias, ne me mori facias, hyrca, hyrce, nazaza, trillirivos!
Pulchra tibi facies oculorum acies, capillorum series, o quam clara species!
Rosa rubicundior, lilio candidior omnibus formosior, semper in te glorior!
21. In truitina In truitina mentis dubia fluctuant contraria lascivus amor et pudicitia.
Sed eligo quod video, collum iugo prebeo: ad iugum tamen suave transeo.
22. Tempus es iocundum Tempus es iocundum, o virgines, modo congaudete vos iuvenes. Oh, oh, oh, totus floreo, iam amore virginali totus ardeo novus, novus amorest, quo pereo.
Mea me confortat promissio, mea me deportat Oh, oh, oh totus floreo iam amore virginali totus ardeo novus, novus amorest, quo pereo.
Tempore brumali vir patiens, animo vernali lasciviens. Oh, oh, oh, totus floreo, iam amore virginali totus ardeo novus, novus amorest, quo pereo.
Mea mecum ludit virginitas, mea me detrudit simplicitas. Oh, oh, oh, totus floreo, iam amore virginali totus ardeo, novus, novus amorest, quo pereo.
Veni, domicella, cum gaudio, veni, veni, pulchra, iam pereo. Oh, oh, oh, totus floreo, iam amore virginali totus ardeo, novus, novus amorest, quo pereo.
23. Dulcissime Dulcissime, Ah!totam tibi subdo me! Blanziflor Et Helena 24. Ave formosissima Ave formosissima, gemma pretiosa, ave decus virginum, virgo gloriosa, ave mundi luminar, ave mundi rosa, Blanziflor et Helena, Venus generosa!
Fortuna Imperatrix Mundi 25. O Fortuna O Fortuna, velut luna statu variabilis, semper crescis aut decrescis; vita detestabilis nunc obdurat et tunc curat ludo mentis aciem, egestatem, potestatem dissolvit ut glaciem. Sors immanis et inanis, rota tu volubilis, status malus, vana salus semper dissolubilis, obumbrata et velata michi quoque niteris; nunc per ludum dorsum nudum fero tui sceleris. Sors salutis et virtutis michi nunc contraria, est affectus et defectus semper in angaria. Hac in hora sine mora corde pulsum tangite; quod per sortem sternit fortem, mecum omnes plangite! song lyrics
|